라틴어 문장 검색

Haec idcirco, mi domina Eustochium - dominam quippe debeo vocare sponsam domini mei - ut ex ipso principio lectionis agnosceres non me nunc laudes virginitatis esse dicturum, quam probasti optime, eam cum secuta es, nec enumeraturum molestias nuptiarum, quomodo uterus intumescat, infans vagiat, cruciet paelex, domus cura sollicitet, et omnia, quae putantur bona, mors extrema praecidat - habent enim et maritatae ordinem suum, honorabiles nuptias et cubile immaculatum - sed ut intellegeres tibi exeunti de Sodoma timendum esse Loth uxoris exemplum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 2:1)
Venio ad viduam de evangelio, viduam pauperculam, omni Isracelitico populo ditiorem, quae accipiens granum sinapis et mittens fermentum in farinae satis tribus Patris et Filii confessionem Spiritus Sancti gratia temperavit et duo minuta misit in gazophylacium quidquid habere poterat in substantia sua universasque divitias in utroque fidei suae obtulit testamento.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 14:10)
illa vagientem canebat;
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 15:5)
Igitur et Nepotianus noster quasi infantulus vagiens et rudis puer subito nobis de Iordane nascatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 8:10)
Insperati ubique aderant et famam celeritate vincentes non religioni, non dignitatibus, non aetati, non vagienti miserebantur infantiae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 8:6)
Redde pretiosissimam gemmam cubiculo Mariae, et cunis Iesu vagientis inpone.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:4)
Somniculosos ille porrigit glires, Hic vagientem matris hispidae fetum, Alius coactos non amare capones.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII14)
Nam dum tumenti mersus haeret in volva Et vagientes intus audit infantes, Partem gulosam solvit indecens morbus.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXI6)
summum enim bonum et malum vagiens puer utra voluptate diiudicabit, stante an movente?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 41:6)
Videtisne igitur unius viri consilio non solum ortum novum populum neque ut in cunabulis vagientem relictum, sed adultum iam et paene puberem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 33:1)
et si quis deus mihi largiatur ut ex hac aetate repuerascam et in cunis vagiam, valde recusem, nec vero velim quasi decurso spatio ad carceres a calce revocari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 106:3)
vagierunt ambo pariter:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권256)
"ardua iamdudum resonat tinnitibus Ide, tutus ut infanti vagiat ore puer."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권132)
at puer infelix vagit opemque petit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권97)
Arbor agit rimas et fissa cortice vivum reddit onus, vagitque puer;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 49:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION